라틴어 문장 검색

Est autem ea moderatio, quam is secutus videtur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum vel bis non omittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장10)
30. Contra astringunt panis ex siligine vel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque vis eius etiam, si bis coquitur, pulticula vel ex halica vel ex panicio vel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장1)
lenticula, cui vel beta vel intubus vel ambubeia vel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus vel ex plantagine vel ambubeia fricta, minuta holera, brassica bis decocta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장2)
poterit semel aut bis interponi Graecum salsum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장66)
si quid hanc poterit prohibere, prima est abstinentia, secunda per album veratrum vomitumque purgatio, post utrumlibet adhibenda bis die frictio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장83)
Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장117)
Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione vehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장53)
Tum ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장68)
Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장27)
bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes movendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장33)
At si sicca tussis est, cum vehementissime urget, adiuvat vini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장16)
frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leviter contra pulmonem, idque bis cottidie facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장12)
ubi paullum levatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis parvum acerem recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장24)
perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장15)
satiusque est id bis aut ter fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION