라틴어 문장 검색

itur 'eo' e brevis est, 'itur' i longa invenitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1791)
Et, si primi et postremi [illi] pedes sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne circuitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures exspectent, aut longior, quam vires atque anima patiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:6)
seria multa mihi tecum conlata recordor, nec data iucundis tempora pauca iocis, saepe citae longis visae sermonibus horae, saepe fuit brevior quam mea verba dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 45)
Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장5)
Brevis ipsa vita, sed malis fit longior.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 079)
duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per furculas Caudinas, brevior;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 19:1)
eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 49:3)
ut malus arborem significat an hominem non bonum apice distinguitur, palus aliud priore syllaba longa aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 268:2)
Hac tu credideris longum ratione colosson Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXVII2)
ergo quia hoc verbum breve est in origine et in declinatione fit longum, ideo certa eius natura nec in temporibus nec in participiis invenitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1792)
Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e totidem brevibus et longa, in quem optime cadere censent veteres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장3)
'Indoctus' dicimus brevi prima littera, 'insanus ' producta, immanis ' brevi, 'infelix' longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in 'sapiente' atque 'felice,' producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 3:3)
nec potes in versum Tuticani more venire, fiat ut e longa syllaba prima brevis, aut producatur, quae nunc correptius exit, et sit porrecta longa secunda mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 126)
veritas vero quia patitur aeque brevem esse vel longam vocalem, cum est sola, quam cum eam consonantes una pluresve praecedunt, certe dimensione pedum syllaba, quae est brevis, insequente alia vel longa vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut agrestem tenui musam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 342:1)
Id ubi compositum est, a littera in i mutatur, sicuti fit in verbis insilio et incipio, atque i ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION