라틴어 문장 검색

auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed serum imperium portendi familiae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 2:1)
In suburbano Flauiorum quercus antiqua, quae erat Marti sacra, per tres Vespasiae partus singulos repente ramos a frutice dedit, haud dubia signa futuri cuiusque fati:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 2:1)
Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit, inde diffusus circumiectos rigat campos, liquidus et suas dumtaxat undas trahens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 3:1)
Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas , in quarum cacuminibus extra teli iactum barbari stabant de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 19:2)
Frequens arbor faciem quercus habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae occupaverint, vel modico tepore sucus extinguitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 28:1)
"Vide, ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:10)
"Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:9)
"Evadite in cacumen:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:12)
Rex non cupitline magis potiundi loci quam vice eorum, quos ad tam manifestum periculum miserat, sollicitas toto die cacumina montis intuens restitit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 21:1)
Quo inpetrato iuvenes in cacumine ostendit et eius superbiae haud inmerito inludens pinnas habere ait milites Alexandri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 26:2)
Petra non, ut pleraeque, modicis ae mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est, cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 8:1)
ardet, ut ignaras Cereris qui vomere terras imbuit et flava quercum damnavit arista.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 74:1)
fert gravis invito victorem Nestora tergo Monychus, ardenti peragit Clanis Actora quercu;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 155:1)
'Dodonida quercum Chaoniique vides famulam Iovis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 325:2)
a quotiens famulo notis soror obvia silvis flevit, ubi Ossaeae captaret frigora quercus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 475:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION