라틴어 문장 검색

Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt, variisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:1)
Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit neque Aiax agit ut sepeliatur, sed Hector dicit et Hector de sepultura agit, priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 5:1)
quando vero ad Richardum regem Tirrellus retulisset mandatum suum iam peractum esse, eum magnas eidem gratias egisse, locum solummodo sepulturae eorum improbasse, quod vilis nimium esset, cum a rege nati essent;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:21)
Non enim lapis aliquis, non metallum, non suphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur calida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:2)
Itaque fiunt quaedam distillationes et separationes corporum per sepulturam in fimo equino;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 143:2)
Et similiter, cadavera animalium hujusmodi habent latentem et potentialem calorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:4)
sepulturis corporum in argento vivo et metallis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:16)
Mox leo, consumpto iam pene cadauere cuncto, Dum cor habere nequit, aures et lumina querit, Subdola iam pridem uulpes que dempsit eidem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:7)
Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium.
(불가타 성경, 아모스서, 8장3)
et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora.
(불가타 성경, 나훔서, 3장3)
Et dixit Aggaeus: “ Si tetigerit pollutus cadavere omnia haec, numquid contaminabuntur? ”. Et responderunt sacerdotes et dixerunt: “ Contaminabuntur ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장13)
Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque ad sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장49)
Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos aequales Atheniensibus facturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장15)
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:5)
Quem postquam elephans ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit.
(카이사르, 아프리카 전기 84:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION