라틴어 문장 검색

Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:20)
ille venena Colcha et quidquid usquam concipitur nefas tractavit, agro qui statuit meo te, triste lignum, te, caducum in domini caput inmerentis quid quisque vitet, numquam homini satis cautum est in horas:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 133)
scimus, ut inpios Titanas immanemque turbam fulmine sustulerit caduco qui terram inertem, qui mare temperat ventosum et urbis regnaque tristia divosque mortalisque turmas imperio regit unus aequo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 411)
post hoc ludus erat culpa potare magistra ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, explicuit vino contractae seria frontis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:19)
scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:5)
De homine dixi, fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 24:1)
Satorum vero animaliumque virtutes cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 11:1)
De divinis humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de tempore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 33:3)
Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:3)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:11)
Haec, quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt, auferre nobis et fortuna et iniuria potest.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 42:1)
Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam in perdito ponit, ideoque caduca memoria est futuro imminentium.
(세네카, 행복론, Liber III 15:4)
Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis confideret, nemo non impulit.
(세네카, 행복론, Liber VI 148:1)
Cum rerum natura in consortium omnis aevi patiatur incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto nos demus animo, quae immensa, quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION