라틴어 문장 검색

Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
Caducae sinistraeque sunt vires et in malum suum validae, in quas aegrum morbus et accessio erexit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 18:2)
immortalis sit mundus an inter caduca et ad tempus nata numerandus.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:8)
voluptas humile, servile, imbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:3)
hic vultur, illic luctifer bubo gemit omenque triste resonat infaustae strigis.
(세네카, Hercules Furens 10:17)
effodiat avidus hinc et hinc vultur libras;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:36)
non tot caducas educat frondes Eryx nec vere flores Hybla tot medio creat, cum examen arto nectitur densum globo, fluctusque non tot frangit Ionium mare, nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas permutat hiemes ales et caelum secans tepente Nilo pensat Arctoas nives quot ille populos vatis eduxit sonus.
(세네카, 오이디푸스 7:39)
vultur relicto transvolet Tityo ferus meumque poenae semper accrescat iecur;
(세네카, 파이드라 17:16)
nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:1)
Vt corpus quod fragile et caducum est seruetur, pereat ingenium quod aeternum est?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 7:7)
cum quibus Idaeo legisti poma sub antro, supposita excipiens, Nai, caduca manu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3223)
uidi ego labentis acies et tela caduca, atque hostis turpi terga dedisse fugae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 236)
"pondus non sustinet ampli culminis arta domus nec fulmen vallibus instat, quid, rogo, bis seno mihi vulture Tuscus haruspex portendit?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 27)
"Iam prope fata tui bis senas vulturis alas complebant (scis namque tuos, scis, Roma, labores):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 154)
hic si dominum seu domestica seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis mutuae vocum vices minus intelleguntur, in aurem sibi populus confabulatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION