라틴어 문장 검색

Comperta hac victoria, et tam laudabili audacia decem equitum, dux et universi sui laetati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:1)
Hoc dux audito et moleste accepto, post dies octo precibus Tankradi satisfaciens, ducentis equitibus et mille peditibus terram regionesque Grossi Rustici ingressus est, et praeda innumerabili undique contracta, homines gentiles alios trucidari, alios jussit captivari, caetera vero omnia in flammas et caedes usquequaque redegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:3)
Istorum tam egregiorum legatorum caede cruentissima ducis ad aures perlata, vehementer una cum Tankrado et omni Ecclesia turbatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:7)
Veneti autem adhuc in mari flexis anchoris consistentes, nunc Gallorum cognita victoria et urbis invasione, festinanter levatis anchoris adfuerunt, aliquos gentilium occidentes, sed nihil pecuniae illic deprehenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 50:5)
- Ipse fugam simulans, reversus gloriosam adeptus est victoriam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 67:3)
Baldewinus sic victoriam, Dei gratia, adeptus, quadraginta octo ex majoribus Turcorum in eodem captivavit praelio, nihil praedae praeterquam equos probatissimos contrahens, quod in altero latere angustarum faucium omnia armenta [0587D] cum spoliis et tentoriis gentilium remansissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:11)
Post haec Ptolemaidem, quae est Acra vel Accaron, praeteriens, nihil contradictionis aut adversitatis ab ea vel ab urbibus illis pertulit propter victoriam et famum, quam de illo audierant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:5)
Hunc solum mirifico honore tractavit, nescium caedis complicum, quem etiam ad antra praedicta remisit, quatenus honores et munera ipsius subterratis viris referret, eosque ipse captus a suo praesidio exire hortaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:4)
Timemus, domine rex, ne ob discordiam, quae inter te et dominum patriarcham orta est, hodie nostris victoriae fiat impedimentum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:2)
In momento enim cum sua quinta acie adfuit, agens grave praelium cum hostibus ac repetens, caedes et strages non modicas operatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:6)
- Mira Domini Jesu et sanctae crucis ejus victoria
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 134:3)
Igitur post hanc victoriam Christianorum, quae in [0604B] mense Septembri ipso vespere Nativitatis beatae Dei genitricis Mariae accepta est, crastino sole exorte, quidam Gallorum adhuc viventes et incolumes cum rege suo rursus armari properant, suspicati adhuc bellum a gentilibus ingruere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:1)
- De gloriosa regis victoria et reditu in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 138:2)
Rex autem reversus a caede hostium, paucissimis in unum receptis sociis, cum spoliis recentibus auro et argento, equis et mulis opibusque plurimis Japhet declinavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:4)
Ab ea igitur die et deinceps exercitum persecuti, minus sequi valentes prae lassitudine incursabant, et crebra caede sagittarum mortificabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION