라틴어 문장 검색

"Iudaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris, victimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla vis nec potestas est, ut sit Romanis hominibus cum sua sibi natione captivus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:6)
"est quo viro non licet et nonnulla absque feminis sacra sunt, etiam servo quibusdam caerimoniis interesse piacularc flagitium est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:23)
iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:4)
quorum si vera sententia est, quae potest esse pietas quae sanctitas quae religio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 3:2)
cum qua simul sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus sublatis perturbatio vitae sequitur et magna confusio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 3:6)
itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc quod primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione solum sed etiam ad veritatem plane velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 61:5)
"At etiam de sanctitate de pietate adversus deos libros scripsit Epicurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 115:1)
Sanctitas autem est scientia colendorum deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 116:6)
"At etiam liber est Epicuri de sanctitate."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:9)
quae enim potest esse sanctitas si dii humana non curant, quae autem animans natura nihil curans?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:2)
Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus religionumque sanctitates existunt in dies maiores atque meliores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:1)
quod eo credo valebat, ut opiniones, quas a maioribus accepimus de dis immortalibus, sacra caerimonias religionesque defenderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:5)
Deos placatos pietas efficiet et sanctitas, proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:5)
religiones et caerimoniae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 39:6)
Idemque Pompilius et auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum duo augures addidit et sacris e principum numero pontifices quinque praefecit et animos propositis legibus his, quas in monumentis habemus, ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines, Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis statuit sanctissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION