라틴어 문장 검색

quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장3)
accedere ipsius caerimoniae difficultates quae consulto vitarentur) et quoniam exiret e iure patrio qui id flamonium apisceretur quaeque in manum flaminis conveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장4)
utque glisceret dignatio sacerdotum atque ipsis promptior animus foret ad capessendas caerimonias decretum Corneliae virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, sestertium viciens, et quotiens Augusta theatrum introisset ut sedes inter Vestalium consideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장9)
obiecta publice Cyzicenis incuria caerimoniarum divi Augusti, additis violentiae criminibus adversum civis Romanos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장3)
Ephesii Milesiique, hi Apollinis, illi Dianae caerimonia occupavisse civitates visi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장8)
sanctos acceptosque numinibus Claudios et augendam caerimoniam loco in quo tantum in principem honorem di ostenderint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 64장6)
Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque haud obscure poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장1)
Gallo exprobrabat quod scientiae caerimoniarumque vetus incerto auctore ante sententiam collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros aestimatoque carmine, apud infrequentem senatum egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장3)
mox consultans quonam die sollemnia regni capesseret, litteras Phraatis et Hieronis qui validissimas praefecturas obtinebant accipit, brevem moram precantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장10)
quod non iactantia refero sed quia collegio quindecimvirum antiquitus ea cura et magistratus potissimum exequebantur officia caerimoniarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장4)
saepe adversis rei publicae temporibus accitos, quorum monitu redintegratas caerimonias et in posterum rectius habitas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장2)
nec ultra expectato quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장9)
necdum celebrare sollemnia nuptiarum audebant, nullo exemplo deductae in domum patrui fratris filiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장2)
sed aliis gentibus sollemnia, neque lege ulla prohibita;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장9)
caelestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION