라틴어 문장 검색

Atque auro ac Tyrio deuotus uestiit ostro.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:9)
ceterum maior praesentis veneratio cepit, et, praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et aetas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos iuventae faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 517:1)
vide caesaries quam decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 190)
accedit huc chrysocolla, ostrum, armenium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장28)
Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissimam et excellentissimam habet praeter hos colores aspectus suavitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장1)
et quod ex concharum marinarum testis eximitur, ideo ostrum est vocitatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장8)
decoram caesariem a caedendo dicta caesaries, ergo tantum virorum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5901)
quem magnificis donis honoratum, Henrico imperatori Romanorum super omne aurum et argentum, super ostra et lapides pretiosos acceptum remisit, nihil dulcius et pretiosius videlicet in auro et argento, in ostro et lapidibus pretiosis arbitrans illi posse sufficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION