라틴어 문장 검색

eandem ob causam opera ab optimatibus data est, ut prouinciae futuris consulibus minimi negotii, id est siluae callesque, decernerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 2:2)
Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque aluum genetiuis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibusdam ex prurigine corporis adsiduoque et uehementi strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis formam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:1)
nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator terrae, quam a populationibus vindicare debebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 6:1)
Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 9:1)
Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 16:2)
planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 10:2)
irent et inbellibus feminis aurum viri eriperent, aspera montium suorum iuga nudasque calles et perpetuo rigentes gelu divitibus Persarum campis agrisque mutarent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 10:1)
Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et vasta planities:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 11:2)
sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem hostium:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 25:3)
nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 21:2)
"Quod mearum fuit partium, exercitum, quem paene inmensa planities vix caperet, conparavi:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:11)
Alii, qua brevissimum patebat iter, alii devios saltus et ignotas sequentibus calles petebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 13:3)
Sed periti locorum Alexandrum docent occultum iter esse per calles et aversum ab urbe:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 5:2)
Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 5:1)
Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION