라틴어 문장 검색

Qualis vero gradus sit caloris in cerebro, stomacho, corde, et reliquis, similiter adhuc non est quaesitum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 152:3)
16. Sol magis calefacit, quo magis vergit ad perpendiculum sive Zenith, quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 156:1)
Atque credendum est partes coeli majorem infundere calorem (licet ad tactum minime perceptibilem) quo magis ornatae sint stellis, praesertim majoribus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 158:3)
19. Omnino calor coelestium augetur tribus modis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 159:1)
20. Magnum omnino invenitur intervallum inter calorem animalium ac etiam radiorum coelestium (prout ad nos deferuntur), atque flammam, licet lenissimam, atque etiam ignita omnia, atque insuper liquores, aut aerem ipsum majorem in modum ab igne calefactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:1)
quod nunquam faciet calor animalis vel solis, absque speculis comburentibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:3)
21. Flammae autem et ignitorum plurimi sunt gradus in fortitudine et debilitate caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:1)
Fortissimus autem calor reperitur in pice et resina;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:11)
atque adhuc magis in sulphure et caphura, et naphtha et petrelaeo et salibus (postquam materia cruda eruperit), et in horum compositionibus, veluti pulvere tormentario, igne Graeco (quem vulgo ignem ferum vocant), et diversis ejus generibus, quae tam obstinatum habent calorem ut ab aquis non facile exstinguantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:12)
24. In ignitis autem diversi sunt etiam gradus caloris, de quibus etiam non facta est diligens inquisitio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:1)
Calorem maxime debilem existimamus esse ex linteo usto, quali ad flammae excitationem uti solemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:2)
26. Inveniuntur etiam ex illis quae ignita non sunt sed tantum ab igne calefacta, sicut aquae ferventes et aer conclusus in reverberatoriis, nonnulla quae superant calore multa ex flammis ipsis et ignitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 166:1)
27. Motus auget calorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 167:1)
Conus tamen et unio radiorum eadem sunt, sed ipse motus auget operationem caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:3)
33. Approximatio ad corpus calidum auget calorem, pro gradu approximationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 173:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION