라틴어 문장 검색

nam egregie Vatinium Calvus, factum, inquit, ambitum scitis omnes et hoc vos scire omnes sciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 31:1)
unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 169:2)
paene idem fons est illius, quam permissionem vocant, qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnunquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio, perfrica frontem et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 72:1)
inveni qui Calvum praeferrent , inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:2)
quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, Calvi quibusdam in locis adsumere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 158:4)
quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 28:2)
neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus, Caesar, Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 108:2)
Hic vim Caesaris, indolem Caelii, subtilitatem Calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii, acerbitatem Cassii reperiemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 177:2)
Illa hoc loco in Vatinium Calvi repetenda sententia est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 25:9)
Quid ergo mirandum est maximum medicorum ac naturae peritissimum in mendacio prendi, cum tot feminae podagricae calvaeque sint ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:6)
Hoc uero alterum nomen Graecum quidem sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit, scolastica, controuersia multo recentius est, sicut ipsa declamatio apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum inueniri potest qui declamationem distinguit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:5)
CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo uiolentus actor et concitatus fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 6:7)
Bion eleganter ait non minus molestum esse calvis quam comatis pilos velli.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 74:1)
CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut in media oratione eius exclamaret Vatinius reus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mater caeca filium retinens.28)
unica nata meo pulcherrima cura dolori, excludit quoniam sors mea 'saepe veni,' ista meis fiet notissima forma libellis, Calve, tua venia, pace, Catulle, tua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 251)

SEARCH

MENU NAVIGATION