라틴어 문장 검색

Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens fit nec uno loco consistit, sed venit, dem litteras, sed non vult laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:17)
Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus, admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:16)
Asinus, ut vidit ferum Impune laedi, calcibus frontem extudit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.4)
Non ut labores dico, sed ut istum domes, Qui calce et cornu multos reddit debiles.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.7)
ille cadit praeceps et calce feritur aselli inclamatque suos auxiliumque rogat, concurrunt satyri turgentiaque ora parentis rident:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권492)
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 53:1)
lurida supponunt fecundo sulphura fonti incenduntque cavas fumante bitumine venas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:7)
Non est incolarum huius terrarum orbis vivere, lithocolla, bitumine, vitro et metallis opprimentibus, sine coniunctione physica cum natura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 58:4)
auctor et ipse doli coluber plectitur inprobus, ut mulier colla trilinguia calce terat;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum36)
It mare per medium Dominus fluctusque liquentes calce terens iubet instabili descendere cumba discipulum, sed mortalis trepidatio plantas mergit;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Per mare ambulat Christus1)
"exemplar hoc, serpens, tuum est, fuligo quem mox sulphuris bitumen et mixtum pice imo inplicabunt Tartaro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.63)
stabat calce mera:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.48)
fama refert foveam campi in medio patere iussam, calce vaporifera summos prope margines refertam;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.26)
haec calcat Agnes ac pede proterit stans et draconis calce premens caput, terrena mundi qui ferus omnia spargit venenis mergit et inferis;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis44)
illa reluctanti genibusque et calcibus instans perfodit et costas atque ilia rumpit anhela, mox spolia exstincto de corpore diripit;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1165)

SEARCH

MENU NAVIGATION