라틴어 문장 검색

sed Capuam vult Livius a locis campestribus dictam, in quibus sita est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1457)
iam campestri superavimus proelio, restat ut etiam obsidione vincamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 166)
sed constat omnia illa loca esse campestria, nec procedit quod dicitur 'celsi plaga pinea montis'. unde sequenda est potius Livii, Sisennae et Catonis auctoritas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3162)
tra- mites autem sunt convalles, quae de lateribus utrimque perviae limitant montes, quae solent etiam saltus nuncupari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1084)
serite hordea campis hordeum ostendit in campestribus locis serendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2102)
"haec modo verrebat stantem tibicine villam, nunc matris plumis ova fovenda dabat, aut virides malvas aut fungos colligit albos, aut humilem grato calfacit igne focum, et tamen assiduis exercet brachia telis adversusque minas frigoris arma parat, filius huius erat primo lascivus in aevo addideratque annos ad duo lustra duo is capit extremi volpem convalle salicti:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권475)
vix haec ille, duo cogunt animalia freni ignara insueto subdere colla iugo, non stabulis blandive manu palpata magistri imperiumque equitis ante subacta pati, sed campestre vago nuper pecus e grege captum, quod pavor indomito corde ferinus agit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.27)
hunc tegit omnis lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:9)
At pater Anchises penitus convalle virenti inclusas animas superumque ad lumen ituras lustrabat studio recolens, omnemque suorum forte recensebat numerum carosque nepotes, fataque fortunasque virum moresque manusque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:1)
At quae pinguis humus dulcique uligine laeta, quique frequens herbis et fertilis ubere campus - qualem saepe cava montis convalle solemus despicere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:5)
O, qui me gelidis convallibus Haemi sistat et ingenti ramorum protegat umbra!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:6)
illae ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis, exceptantque levis auras et saepe sine ullis coniugiis vento gravidae, mirabile dictu, saxa per et scopulos et depressas convallis diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus, in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:21)
campestres melius Scythae, quorum plaustra vagas rite trahunt domos vivunt et rigidi Getae, inmetata quibus iugera liberas fruges et Cererem ferunt nec cultura placet longior annua defunctumque laboribus aequali recreat sorte vicarius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 243)
ludere qui nescit, campestribus abstinet armis indoctusque pilae discive trochive quiescit, ne spissae risum tollant inpune coronae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:17)
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod paenula solstitio, campestre nivalibus auris, per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1110)

SEARCH

MENU NAVIGATION