라틴어 문장 검색

ipse in Phrygia hibernavit undique auxilia accersens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 84:1)
classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 86:1)
et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 374:2)
ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quae ferre atque agere possint, prae se agentes portantesque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 237:1)
Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conveniebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 438:2)
inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 517:3)
Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 635:1)
Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 233:2)
ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 269:1)
eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 449:1)
consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 614:1)
Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 620:1)
postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis - Donucam vocant - concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 661:2)
Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt, passimque populanti campestres agros consuli nulla usquam apparuerunt arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 141:1)
deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 131:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION