라틴어 문장 검색

aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent, quod et in tabe, et in stomachi vitiis, et quum aqua cutem subiit, et interdum in morbo regio ;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 4:4)
Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:1)
Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
Quum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit in quo laboretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 4:1)
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:1)
hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 1:6)
Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 1:1)
Per haec enim fiet, ne in vitia tabem inferentia incidat, et ut mature vires suas recipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 2:2)
Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 6:1)
Eadem cancro quoque obsistunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 9:4)
quum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 1:4)
quod nimis adstrictum est, cancro periclitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 49:3)
ex quibus ad cancrum transitus esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 65:4)
Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus immodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile, aut mali habitus est, cancer occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 72:5)
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 73:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION