라틴어 문장 검색

quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:3)
ut calidis candens ferrum e fornacibus olim stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:12)
octavoque fere candenti lumine solis aut etiam nona reddebant lampade vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:11)
vel quod, cum omnia ardentia consumantur, hic suo calore candens semper novus constat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 48:3)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras voti reus, extaque salsos Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 5:2)
Qualis, ubi aut leporem aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 12:1)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
Non enim fumare solent neque atra esse quae sunt candentia, nisi forte candente dixit pervulgate et inproprie pro ferventi, non pro relucenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:2)
nam candens scilicet a candore dictum, non a calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:3)
Lumine sic tremulo terra, et cava caerula candent et Lucretius in sexto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 7:4)
naturale enim est ut loca concava plena sint ventis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5210)
cavernas ingentes non nulli omnia loca concava cavernas dictas a veteribus asserunt, ut et umbrosae penitus patuere cavernae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 193)
naturale enim est, ut obscurum sit omne concavum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3602)
undae enim inlisae concavis saxis imitantur latratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5662)

SEARCH

MENU NAVIGATION