라틴어 문장 검색

adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 339:3)
et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat, in viro uno esse, sibique destinatum id animo esse Camillo summittere imperium, nec quicquam de maiestate sus detractum credere quod maiestati eius viri concessissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 62:4)
huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque suos Adranodorum et Zoippum, qui tutorum primi relinquebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 48:1)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)
ergo regimen temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali. 22.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:64)
Societas, per institutiones ad regimen non spectantes, et medii ordinis consociationes, regimina cogere debet, ut normas, rationes et inspectiones firmiores augeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:6)
Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION