라틴어 문장 검색

eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per vulnus exeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 5:7)
sub eaque index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam compellit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 6:2)
Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque ejus vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 6:5)
tum sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 1:3)
ut et ab inguine, et a testiculo deligatae venae praecidantur, isque condatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 1:6)
eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 2:2)
nervusque, ex quo testiculus dependet, praecidendus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 4:6)
deinde, non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his nodis praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIV De rainice inguinis. 1:3)
Si ad colem, indurescit is locus, et rubet, et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:5)
deinde in cartilaginem versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 5:7)
multisque nervis et multa cartilagine continentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:5)
inde latescunt, et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:5)
Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum, et a praecordiis, jam ipsum quoque cartilagine mollitum, terminatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:1)
Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:2)
imaque ex his, majore jam parte nihil, nisi cartilago est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION