라틴어 문장 검색

Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur.
(불가타 성경, 미카서, 7장2)
Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장36)
sancta et pia cogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장46)
Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:24)
Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 27:1)
geminam quid dividis aulam conarisque pios odiis committere fratres?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:169)
impensi sacris Decii prorumpite bustis Torquatique truces animosaque pauperis umbra Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:276)
canitiem raram largo iam pulvere turpat et lacrimis rugas implet anile gemens suppliciterque pias humilis prostratus ad aras mitigat iratas voce tremente nurus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:15)
incipe barbaricae tandem te reddere vitae, te quoque iam timeant admirenturque nocentem, quem sprevere pium.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:142)
ut te mortalia pridem implorant longeque pium fortemque requirunt!"
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:147)
non tales, Clitumne, lavas in gurgite tauros, Tarpeio referunt quos pia vota Iovi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti2)
ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam, laederet exempli ne monumenta pii.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam17)
quo mens ignara nocendi, quo sensus abiere pii?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum4)
quem procul adductis vidit cum Phoebus habenis, stat subito dictisque pium solatur alumnum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix18)
unde piae pascuntur apes et prata legentes transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae4)

SEARCH

MENU NAVIGATION