라틴어 문장 검색

Quibus tali casu patratis, ad castra pervenimus nomine Thilutha, in medio fluminis sita, locum immenso quodam vertice tumescentem, et potestate naturae, velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius (ut decebat), quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam defectionem esse firmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 1:1)
Residuis e quibus vulnerati sunt aliqui, disiectis in fugam, spoliatisque ambobus, reducens incolumes socios, cum exuviis remeavit ad castra, omnium laetitia magna susceptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 4:3)
Dum enim tres procursatorum cohortes expeditae cum cuneo Persico decertarent, quem patefactis subito portis, profuderat civitas, proruptores alii ex contraria fluminis ripa, iumenta nos sequentia cum pabulatoribus paucis, licenter palantibus, intercipiunt et obtruncant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 5:2)
Quae dum ita aguntur, pari modo ut antea, Persae ex adversa fluminis ripa, partem adorti nostrorum, interfectis quibusdam vivos cepere non nullos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 9:1)
Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 4:1)
Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 5:1)
Quo facto et naves incolumes sunt receptae, et residuus miles, quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post concertationem acerrimam, praealtas ripas et arduas supergressus, stabat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 6:1)
quodque liquentibus iam brumae pruinis, omne immaduerat solum, et ruptis riparum terminis aucti, inhorruere torrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 2:3)
Ideo inter haec ita ambigua, nequid adversum accideret, revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope rivum, multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius quievimus castris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 7:1)
Quam dum avellere dextra manu conatur, acuto utrimque ferro digitorum nervos sensit excisos, et provolutus iumento, praesentiumque veloci concursu, relatus in castra, medicinae ministeriis fovebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 7:1)
Egressi exinde proxima nocte, Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu instructis, ne Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 8:1)
Electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos, securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum, elatis manibus contortisque sagulis, ostendebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 14:1)
Et pax specie humanitatis indulta, in perniciem est versa multorum, qui fame ad usque spiritum lacerati postremum, ideoque latenter progressi, aut imperitia nandi gurgite fluminis sorbebantur, aut si undarum vi superata venirent ad ripas, rapti a Saracenis vel Persis, quos (ut diximus paulo ante), exturbavere Germani, caedebantur ut pecora, vel longius amendati sunt venundandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 1:1)
Igitur cuppediarum vilium mercatores, et qui intra regiam apparebant, aut apparere desierant, quique coetu militarium nexi, ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua, partim inviti, alii volentes, adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati, e civitate occulte dilapsi, imperatoris castra petivere, itineribus festinatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 1:1)
Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem, stipatumque de more, consentientes in unum, reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION