라틴어 문장 검색

Et imprimis quidem amor finem agnoscit, si unus coamantium alteri frangat vel conetur frangere fidem, vel si in fide catholica deprehendatur errare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:2)
Et antiqua quorundam voluit praedicare sententia ea penitus esse in muliere fallente servanda, quae sunt in fallaci amatore narrata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 5:2)
in signum catholicae unitatis, sicut fit cum hospes suscipitur.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:7)
Praedicat et subjicit, fit duplex terminus idem, Grammaticae leges ampliat ille nimis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:12)
nam ex oculorum scaturigine derivatus fluxus, doloris praedicabat mentem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:25)
In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)
Concludens sociis floribus, adfuit Flos illic redolens gratus Adonidis, Argentoque suo nobile lilium, Praedicabat agros, imaque vallium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:2)
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum [0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:10)
In cujus festo sua gutturis organa pulsat, Ut proprio proprium praedicet ore deum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:21)
Sunt, [0450C] qui vicem gerentes supposito, praedicari non norunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:48)
Sunt, qui solummodo praedicantes, subjecti subjectionem legitimam non attendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:49)
In prima vero propositione nullo verae inhaerentiae modo, sed sola ratione contractus intrinseci, subjecto inhaereat praedicatum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:27)
Sed in conclusione expressissimae inhaerentiae, vinculo veriori subjecti praedicatique carnalis celebretur connexio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:29)
Qua occasione et intentione hanc viam idem eremita praedicaverit, et ejus primus ductor exstiterit, praesens pagina declarabit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:4)
Solymanus autem duas acies praemissas intuens, frena sine tardatione laxat equi, laxantque sui et inaudita atque intolerabili vociferatione reddunt attonitos et stupefactos milites catholicos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION