라틴어 문장 검색

cum corus, tussiunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장9)
caurum pro 'corum', sicut 'saurex' pro 'sorex', 'caulis' pro 'colis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2781)
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)
quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장59)
Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장26)
Cum primum fari coepisset, in auito suburbano obstrepentis forte ranas silere iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 7:1)
Ranae autem marinae dicuntur obruere sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis atque consumi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION