라틴어 문장 검색

locum suggestumque unde verba fierent, sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est Contra Contionem Q. Metelli:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 7:1)
id autem quod potissimum expetebat, contionem esse dictam pro verbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est Contra Contionem Q. Metelli, quo nihil profecto significatur aliud quam ipsa quae a Metello dicta est oratio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 10:1)
Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est ̓Οδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 6:2)
ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 2:1)
De urina celebri, ex igni proximo facta, verba haec posuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 7:1)
Quod unum ergo rarissimum videbatur, invenimus quadrigam numero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 18:1)
Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 12:1)
In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 13:2)
Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum genus exempli gratia .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 5:1)
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα ̓Εγκύκλια inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 4:1)
Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba essent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 3:1)
Itaque id quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici inferendum his commentariis existimavi, quoniam in medio rerum et hominum vitam qui colunt ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 7:2)
Is inscriptus est De Sordidis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, XI 2:2)
Sculnam autem scriptum esse in Logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, XI 5:1)
Inde tanquam in peregrinatione quadam sacra Walsinghamiae templum, virgini Mariae dicatum et multis miraculis celebre, visitavit, et vota pro salute sua nuncupavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION