라틴어 문장 검색

habes enim ea quae novi habuerunt, omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 4:2)
magnam adfert opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo frequentia.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 3:2)
hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 68:2)
nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:4)
ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:1)
his adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 96:3)
illa frequentia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 191:5)
addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:3)
Eo senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장10)
Praeterea imperauit frumentum et alia, quae bello usui forent, comportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu[m] iuvaturum exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장3)
A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:4)
Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:5)
constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum uiolasset inter altaria, coepit in ipso quo uindicabatur uiolare supplicio:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 1:3)
Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.
(세네카, 행복론, Liber VI 174:1)
" Aspice agedum hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta sufficiunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION