라틴어 문장 검색

spatium, quod erit ante cellas in pronao, ita columnis designetur, ut angulares contra antas, parietum extremorum regione, conlocentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장5)
Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopteroe sine cella columnatae constituuntur, aliae peripteroe dicuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장1)
quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum ex sua diametro tertiae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장2)
deinde cellae paries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis quintam, medioque valvarum locus ad aditus relinquatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장7)
eaque cella tantam habeat diametrum praeter parietes et circumitionem, quantam altitudinem columna.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장8)
supra stylobatam columnae circum cellam isdem symmetriis, quae disponantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장9)
cellae enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti reliquae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장16)
Nonnulli etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum dispositiones transferunt in corinthiorum et ionicorum operum ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt antae, in isdem e regione cellae parietum columnas binas conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum communem ratiocinationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장18)
Alii vero removentes parietes aedis et adplicantes ad intercolumnia, pteromatos spatiis sublati efficiunt amplum laxamentum cellae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장19)
mediana testudo inter columnas est longa pedes CXX, lata pedes LX.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장19)
modulationis itaque intervallis ea cum versatur, et unde initium fecit et ubi desiit, apparet in sonorum patentibus finitionibus, medianis autem patentia intervallis obscurantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장11)
primum gravissimum, quod graece dicitur ὕπατον, secundum medianum, quod appellatur μέσον, tertium coniunctum, quod συνημμένον dicitur, quartum disiunctum, quod διεζευγμένον nominatur, quintum, quod est acutissimum, graece ὑπερβόλαιον dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장35)
postea inter sedes theatri constitutis cellis ratione musica ibi conlocentur ita, uti nullum parietem tangant circaque habeant locum vacuum et ab summo capite spatium, ponanturque inversa et habeant in parte, quae spectat ad scaenam, suppositos cuneos ne minus altos semipede;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장2)
contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum graduum cubilibus longae pedes duo, altae semipede.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장3)
sin autem amplior erit magnitudo theatri, tunc altitudo dividatur in partes IIII, uti tres efficiantur regiones cellarum transverse designatae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION