라틴어 문장 검색

Atque cum hic motus hominum cogitationes ita impleverit ut fere reliquos motus occultaverit, tamen parum est quod homines de eo sciunt, sed in multis circa illum erroribus versantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:14)
Esto igitur ut sit faelicis ita quisquam acuminis tantaeque perspicaciae, ut distinguere queat quae palam facienda, quae occultanda, quae tanquam in crepusculo producenda, temporum etiam et personarum ratione pensistata (quae revera artes sunt politicae et civiles, ut Tacitus eas recte appellat), huic dissimulato impedimento erit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:7)
Quod, quia occultare oportet, simulationem etiam in aliis adhibere et exercere efficit, ne forte habitus ipse intercidat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:4)
Certe Tiberius in epistola quadam ad eium ita scribit, haec pro amicitia nostra non occultavi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:10)
Natura occultatur saepenumero, interdum vincitur, raro extinguitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:2)
Petitiones sedulo occultare non modicum prodest ad obtinendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:12)
Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Cum fatuis consilium non habeas; non enim poterunt occultare secretum tuum.
(불가타 성경, 집회서, 8장20)
Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
(불가타 성경, 집회서, 20장33)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos;
(불가타 성경, 아모스서, 9장3)
et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장37)
At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장30)
Exclusus a munitione amissisque auxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inveniretur nisi captivorum indicio.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:3)
Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:1)
Sed plerosque ei, qui receperant, celant noctuque per vallum emittunt.
(카이사르, 내란기, 1권 76:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION