라틴어 문장 검색

Cernit in hoc speculo uisu speculante Sophia, Quicquid diuinus in se complectitur orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:18)
His monitis fert assensum Prudencia, cedit Doctrine, sequiturque Fidem totumque superno Deputat aetori quod nostram uincere legem Cernit et excepti iuris racione moueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:1)
Sed superum genitor, reddens sua iura saluti, Erigit hanc et stare iubet motusque timoris Sistere, ne terror animum uocemque retardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:4)
Sic mens submissa resumit Vires, erectam mentem sua uerba sequntur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:6)
Spirat in hac forma Narcisus et alter Adonis Spirat in hac facie quam, si Venus altera rursum Cerneret, in solitum decurreret illa furorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:12)
moderancius ergo Erigitur, nec enim surgit uel decidit ultra Mensuram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:6)
Non has crispat aquas Zephirus, sed funditus illas Euertens Boreas in montes erigit, undis Indicens bellum cognataque prelia miscens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:3)
hos deicit, erigit illos:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:24)
Ignescunt animi, mentes audacia maior Erigit, exurgunt ire, jam mente cohortes Se superant, animi iam mutua uulnera fingunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:5)
Non tamen illum Gestus, uerba, mine frangunt, sed fixus in alto Mentis proposito, iuuenis constanter ad ista Erigitur, uincitque metum constancia mentis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:7)
Dum cadit, erigitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:10)
Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:3)
Tum [0446D] me explicans erigendo, cum reverenti capitis humiliatione velut majestati divinae, ei voce viva salutis obtuli libamentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:3)
Laxat amicitias, odium parit, erigit iras, Bella serit, lites nutrit, bellumque renodat, Rumpit nodata, disrumpit foedera, natos Excitat in patres, matres in viscera, fratres Dat fratrum nescire togas, et sanguinis omnes Unio quos unit, furor hos male dividit unus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:2)
Hujus caput non in terram humiliando depressum, faciem faciebat encliticam, sed erecta cervice ad superna suspendens intuitum, ad altiora visus legebat excursum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION