라틴어 문장 검색

- Quam ingeniose vicerit gentem Azopart sub terra latentem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 78:3)
Cum haec consilia inter se fierent, innotuit Baldewino, [0590B] quomodo inter deserta Ascalonis et Babyloniae in caveis subterraneis Azopart, gens foedissima latens accubuisset ad disturbandos et perimendos peregrinos, qui Hierosolymam proficisci desiderabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:1)
Decimus vitae reservatur, quem tota strages sodalium latebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:10)
Haec autem nuntia et consilia omnia Baldewinum regem latebant, et universos fideles qui in regno Jerusalem habitabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:3)
argenti autem tantum esse referebant, quod adhuc pondere et numero cunctos lateret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:4)
Pervenerunt deinde Christianorum populi ad plurimas civitates et castella, quorum nomina latent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:1)
Jam enim tres ab urbe exierant Sarraceni, quod caeteros prorsus latuit, ut sibi regem placarent et parcere animae suae impetrarent, omnem casum et defectionem fortium virorum et civium illi referentes, et universos interius adeo metu concussos ut si semel adhuc valide urbem impugnarent, procul dubio portis apertis, in manu regis traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:3)
Adfuerunt enim illic latentes Arabum insidiae, qui ab Ascalone descenderant in montium latebrosa cacumina videre et intelligere de combustione et populatione regionis, et aliquibus adversari sibi incaute de exercitu occurrentibus in ultione praedarum et flammarum quas passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:8)
Interea in urbe Accaron gravis luctus et desolatio erat inter viros et mulieres, eo quod de vita et salute regis universa eos latebant adhuc, et multos suorum cecidisse, ac omnem apparatum navium castrorumque in flammas redactum audierant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 102:1)
Tyrii, cernentes quia hoc modo machinis nocere nequibant, alia arte machinas atterere conati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:7)
Nam dum pascis amice Deum pauperis in specie, nam latet ipse Deus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:2)
Nam multas bonas domos vidi quarumdivitie habundaverunt et creverunt quando helimosine in eis habundabantet habundanter fiebant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:29)
Unde quidam philosophus dixit, "Benefactum qui denegat, coramoculis omnia cernentis se accusat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:9)
Quia ut ait Seneca, "Numquam ubi fumat diu ignis deficit vapor," enim odiisemper latet in pectore inimici.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:15)
Nam facta cernuntur, animus non videtur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION