라틴어 문장 검색

anxius, cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi , ex eisdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur occultis Constantium litteris edocebat, implorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:2)
Ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis, Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil passurum, velut mandato principis iurandi crebritate confirmans, et Statim inquit exsurge, et inopinum carpento privato impositum, ad Histriam duxit, prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accipimus Crispum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 20:2)
Cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas, proculque visum plebs universa, cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo cernens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 21:1)
Et quoniam (ut Tulliana docet auctoritas) omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta, tune multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris, hac ratione deberent, quod adulescens primaevus, ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus, ex Academiae quietis umbraculis, non e militari tabernaculo, in pulverem Martium tractus, strata Germania, pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis afflixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 5:1)
Cumque in bicornem figuram acie divisa, collato pede res agi coepisset, exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore truncatis, residui discessere, celeritatis praesidio tecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 13:1)
Veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium purpureos clavos ita latissimos, ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus, structuram omnem ut amictus adornaverat principalis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 8:2)
Paulisper praepilabantur missilia, et properantes concito quam considerato cursu Germani, telaque dextris explicantes, involavere nostrorum equitum turmas, frendentes immania, eorumque ultra solitum saevientium, comae fluentes horrebant, et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles, scutorum obicibus vertices tegens, eiectansque gladios, vel tela concrispans, mortem minitantia perterrebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 36:2)
aggestis erectisque digestisque ad perpendiculum altis trabibus (ut machinarum cerneres nemus) innectuntur vasti funes et longi, ad speciem multiplicium liciorum, caelum densitate nimia subtexentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 15:3)
Septembrium, concreti nubium globi nigrantium, laetam paulo ante caeli speciem confuderunt, et amendato solis splendore, nec contigua vel apposita cernebantur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 2:2)
Uno ictu caesi complures, paulo ante homines promiscae strages cadaverum cernebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 6:1)
His malis perculsus, rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 7:1)
quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:2)
Qui itinere festinato praeventi, catervasque bellatoris exercitus iugulis suis imminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum, semet omnes effuderunt in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 4:2)
Stansque in aggere celsiore cum paucis, et stipatorum praesidio tectus, eos ne ferocirent lenius admonebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 6:2)
Vix dum populis hostilibus stratis, gregatim peremptorum necessitudines ducebantur, humilibus extractae tuguriis, aetatis sexusque promiscui, et fastu vitae prioris abolito, ad infimitatem obsequiorum venere servilium, et exiguo temporis intervallo decurso, caesorum aggeres et captivorum agmina cernebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION