라틴어 문장 검색

Quippe cum populus Romanus Etruscos, Latinos Sabinosque sibi miscuerit et unum ex omnibus sanguinem ducat, corpus fecit ex membris et ex omnibus unus est;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 1:2)
ad-gressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 13:2)
ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans astrologorum artem contra convincere tendit, proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:8)
Iduare enim Etrusca lingua dividere est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:2)
Traditur autem in libro Etruscorum, si hoc animal insolito colore fuerit inductum, portendi imperatori rerum omnium felicitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:1)
Chaldaei quoque stellam Herculis vocant quam reliqui omnes Martis appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 6:2)
unusquisque, ut volet, vel Etruscam vel Aegyptiam opinionem sequatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 16:2)
Arva super Cyri, Chaldaeique ultima regni Qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes Accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne Iam propior, quam Persis, eram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:5)
Quid transfuga mundi Terrarum totos tractus coelumque perosus, Adversosque polos alienaque sidera quaeris, Chaldaeos culture deos, et barbara sacra, Parthorum famulus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:6)
Etrusci nisi thermulis lavaris, Inlotus morieris, Oppiane.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII1)
Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco, Tantum, summe ducum, debet uterque tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXIII1)
Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus, Esse quod et comiti contigit et reduci.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXIII5)
Sed festinatis raptum tibi credidit annis, Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XL6)
Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene, Sed domus in vico, Laelia, patricio, Deque coloratis numquam lita mater Etruscis, Durus Aricina de regione pater;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVIII1)
Caseus Etruscae signatus imagine Lunae Praestabit pueris prandia mille tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXX Caseus Lunensis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION