라틴어 문장 검색

Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:6)
Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:5)
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:1)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:2)
Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:1)
ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:4)
nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 17:1)
Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 26:3)
cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:6)
quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 33:4)
nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 5:3)
quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 21:2)
atque, ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adjiciendum et exercitationibus est, et cibis, done corpus ad pristinum habitum revertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:6)
postea submovendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 16:6)
ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION