라틴어 문장 검색

itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)
Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui "quacumque de re," licet hinc quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita sunt, orator ignoret tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab eis, qui tenent, quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos illos, quorum eae sint artes, esse dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 65:1)
cuius is est tractus ductusque muri cum Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis atque intacta permanserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 17:2)
circumcidit et amputat multitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:3)
sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:13)
) resolvitur in partes CX, TX, quarum CX impellendo corpus directe a P distendit filum PT & per cujus resistentiam tota cessat, nullum alium edens effectum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 29:3)
inquit Giton etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives putet:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:32)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Hic ille mecum auctoritatibus agit ac mihi ex Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris Gracchorum Catonisque, quorum sane plurimae sunt circumcisae et breves:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 4:1)
*λιτούργιον illud, quod superesse Mari Prisci causae proxime scripseram, nescio an satis, circumcisum tamen et adrasum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 1:1)
Quid enim tam circumcisum tam breve quam hominis vita longissima?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 11:1)
Haec ego in posterum circumcidenda existimavi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 3:2)
obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, nexaque vipereis distendens bracchia nodis caesariem excussit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:7)
praesens potes ipse videre, ut vix circueant distentum cruribus uber.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:15)
ipse verecundae distendit virginis alvum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 336)

SEARCH

MENU NAVIGATION