라틴어 문장 검색

Non ibi Sidoniac valuissent pellere coepto Hippomedonta manus, non illum impacta moverent tormenta oppositum, formidatique superbis turribus impulsus temptato umbone redissent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권69)
iamque super ripas utroque exstantior ibat aggere, iam medium modo qui superaverat amnem Hippomedon intactus aquis umerosque manusque, miratur crevisse vadum seseque minorem, hinc atque hinc tumidi fluctus animosaque surgit tempestas instar pelagi, cum Pliadas haurit aut nigrum trepidis impingit Oriona nautis, non secus aequoreo iactat Teumesius amnis Hippomedonta salo, semperque umbone sinistro tollitur et clipeum nigrante supervenit aestu spumeus adsultans, fractaque refunditur unda et cumulo maiore redit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권208)
"ferte retro bellum captaeque impingite Lernae relliquias turpes, confixaque terga foventes Inachus indecores pater aversetur alumnos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권344)
quod ita plerique clausis oculis in odium eius inpingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 1:2)
Caecitate odii in suffragium inpingunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:3)
Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari, et simul error inpegerit, exinde iam tradux proficiet incesti serpente genere cum scelere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 17:2)
centuriones armati Mettium circumsistunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:1)
ventoque iuvante accensa ligna et pleraque ratibus inpacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:3)
ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:1)
dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 21:2)
curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:3)
certe, cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso impactus imo ita est saxo ut sopiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 63:1)
digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:1)
dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 276:2)
adferri catenas et circumsistere lictores iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 331:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION