라틴어 문장 검색

dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 517:1)
atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum subito P. Cornelius, Publi Cornelii eius qui in Hispania ceciderat filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 257:2)
frontibus velut pedestris acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 548:3)
et cum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerant, ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 584:1)
omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant praeter non tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel iustae irae vel non desperandae clementiae sese committerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 382:1)
ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 115:1)
cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet circumspectabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 464:1)
non utique iis melius fore quam qui eas primi pervias fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 651:2)
Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 253)
forte ut adsedi in stega, dum circumspecto, atque ego lembum conspicor longum, strigorem maleficum exornarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 376)
ehem, te hercle ego circumspectabam, nimis metuebam male, ne abiisses.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 19)
loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 219)

SEARCH

MENU NAVIGATION