라틴어 문장 검색

"Itur ad constitutum scopulum montis ardui, cuius in summo cacumine statutam puellam cuncti deserunt, taedasque nuptiales, quibus praeluxerant, ibidem lacrimis suis extinctas relinquentes deiectis capitibus domuitionem parant, et miseri quidem parentes eius tanta clade defessi clausae domus abstrusi tenebris perpetuae nocti sese dedidere."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:61)
"ceterum mihi quidem gravissimum dolorem, tibi vero summum creabis exitium."
(아풀레이우스, 변신, 5권35)
"Heu quantis urguemur cladibus, Psyche dulcissima!"
(아풀레이우스, 변신, 5권102)
"nos autem, quae pervigili cura rebus tuis excubamus, cladibus tuis misere cruciamur."
(아풀레이우스, 변신, 5권141)
"Nec setius et ipsa fallacie germanitatis inducta, et in sororis sceleratas nuptias aemula, festinavit ad scopulum inque simile mortis exitium cecidit."
(아풀레이우스, 변신, 5권217)
"Sic ad dubium obsequium, immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:36)
"Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae contra formidabiles oves feras aditum, quoad de solis flagrantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et nonnunquam venenatis morsibus in exitium saevire mortalium Sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:93)
"Tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:126)
Tunc ingratis ad promptum recurrens exitium reminiscor doloris ungulae et occipio nutanti capite claudicare:
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:6)
"Non rursum recurres ad asinum et rursum exitium mihi parabis?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:16)
Sed haec etiam spes hilarior in capitale processit exitium:
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:4)
Nec tamen post tantas meas clades immodico sarcinae pondere contentus, cum fluvium transcendet remus, qui forte praeter viam defluebat, peronibus suis ab aquae madore consulens ipse quoque insuper lumbos meos insiliens residebat, exiguum scilicet et illud tantae molis superpondium:
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:1)
nam forte pluviae pridianae recens conceptaculum aquae lutulentae proximum conspicatus, ibi memet improvido saltu totum abicio, flammaque prorsus extincta, tandem et pondere levatus et exitio liberatus evado.
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:1)
Sic effectum est ut in alterum diem clades differretur mea, at ego gratias agebam bono puero, quod saltem mortuus unam carnificinae meae dieculam donasset.
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:1)
"Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION