라틴어 문장 검색

quam, nisi quid dicis, praetermittamus et hanc totam spem inmortalitatis relinquamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 38:2)
catervae veniunt contra dicentium, nec solum Epicureorum, quos equidem non despicio, sed nescio quo modo doctissimus quisque [contemnit], acerrume autem deliciae meae Dicaearchus contra hanc inmortalitatem disseruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 76:1)
Ut videtur, sed me nemo de inmortalitate depellet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 76:6)
quem enim omnibus locis divinum, quem sapientissimum, quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum appellat, huius hanc unam sententiam de inmortalitate animorum non probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:3)
cum enim de inmortalitate animorum disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri vellet, multam vero inquit operam, amici, frustra consumpsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:1)
Sed videamus Herculem ipsum, qui tum dolore frangebatur, cum inmortalitatem ipsa morte quaerebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:1)
est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:7)
Luce verò & claritate capitis superabit caput Cometae anni 1680, stellasque primae vel secundae magnitudinis aemulabatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:7)
Rursus Cometa anni 1665 mense Aprili, ut Author est Hevelius, claritate sua pene fixas omnes superabat, quinetiam ipsum Saturnum, ratione coloris videlicet longè vividioris.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:11)
(jam in Perigaeo existens) magnitudine parùm, splendore seu claritate luminis plurimum defecerat. Jan. 7.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:20)
per immensam verò caudarum crassitudinem, luce pariter Solari illustratam, astra minima absque claritatis detrimento translucere noscuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:14)
Redditus est Silano debitus honor, cuius immortalitati Capito prospexit pariter et suae.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:2)
Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen indolis dederat, ut vita eius brevis et angusta debuerit hac velut immortalitate proferri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 4:1)
Accipe ergo quod per hos dies actum est, personae claritate famosum, severitate exempli salubre, rei magnitudine aeternum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:3)
raro incidit vel personarum claritate vel negotii magnitudine insignis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION