라틴어 문장 검색

minor admiratio summis debetur monstris, quotiens facit ira nocentes hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons subtrahitur clivoque latus pendente recedit:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI319)
sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:3)
Una, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 33:2)
Denique cur homines tantos natura parare non potuit, pedibus qui pontum per vada possent transire et magnos manibus divellere montis multaque vivendo vitalia vincere saecla, si non, materies quia rebus reddita certast gignundis, e qua constat quid possit oriri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:7)
ne quiquam, quoniam violento turbine saepe correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:9)
quae causa rates aut cuius egentes Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 2:2)
Labitur uncta vadis abies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 51:1)
iuvat ire iugis qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:3)
molli tum cetera rumpit Turba vado faciles iam fracti fluminis undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:38)
Hi vada liquerunt Isarae, qui, gurgite ductus Per tam multa suo, famae maioris in amnem Lapsus, ad aequoreas nomen non pertulit undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:2)
collesque coercent Hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae, Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:47)
Delabitur inde Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:56)
Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles, Tunc placuit caesis innectere vincula silvis, Roboraque immensis late religare catenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:24)
Cum coniuge pulsus, Et natis, totosque trahens in bella penates, Vadis adhuc ingens, populis comitantibus, exsul.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:54)
Nudatos Caesar colles desertaque castra Conspiciens, capere arma iubet, nec quaerere pontem Nec vada, sed duris fluvium superare lacertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION