라틴어 문장 검색

Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia adversus maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum religionum aliubi atque aliubi diversa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur.
(세네카, 행복론, Liber III 24:3)
" Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere ?
(세네카, 행복론, Liber VI 103:6)
Parcendum itaque est etiam improbandis civibus non aliter quam membris languentibus, et, si quando misso sanguine opus est, sustinenda est manus, ne ultra, quam necesse sit, incidat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 25:4)
Etiam ad calamitosos pro portione improbandosque et emendandos bonitatem suam permittet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:2)
bonus iudex damnat improbanda, non odit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:8)
coargui non vult et in male coeptis honestior illi pertinacia videtur quam paenitentia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:6)
Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:1)
Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 16:1)
Deprendebatur itaque a familiaribus et coarguebatur, nec erat illi exprobratio latitantis irae ingrata.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 82:3)
his tamen non ignoscimus id facientibus, quod nisi facerent improbaremus, immo, quod est incredibile, saepe de facto bene existimamus, de faciente male.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 173:3)
Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares, simultates tibi in- diceret, et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 216:3)
Quid habes, cur ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 87:3)
proritat illos alicuius rei species, cuius vanitatem capta mens non coarguit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 114:4)
Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem opiniones praeteribo - nam et enumerare illas longum est et coarguere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 14:1)
Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION