라틴어 문장 검색

postquam audita vox in foro est praeconis patres in curiam ad decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo rem desuetam usurparent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 406:1)
cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 509:1)
accito exercitu a Veiis, eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae fiuntque omnia castris quam urbi similiora , cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 343:2)
deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi abstineatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 247:1)
quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi iussissent nec praeter armatos quemquam violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 34:2)
fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi, ne quem vestrum inquit, Quirites, quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumve duci patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 150:1)
tum silentio facto praeco Q. Fabium magistrum equitum citavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 441:1)
et silentio nequiquam per praeconem temptato, cum prae strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini finem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 460:1)
fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi sunt, incolumem abiturum qui arma posuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 171:1)
praeco, Aniensem iuniorum in suffragium revoca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 113:2)
id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inventum Romae emptorem, ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 147:1)
et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:2)
sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 223:2)
tum Scipio silentio per praeconem facto sibi maximum nomen imperatoris esse dixit, quo se milites sui appellassent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 308:1)
tum silentio per praeconem facto ita coepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 402:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION