라틴어 문장 검색

nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanto ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:41)
ut et ipse si timeat Deum, in bonis habitet, et in coelestibus sit, et possideat corpus suum, et dominetur ei quasi in servitutem redacto, et possideat haereditatem gloriae et coelestium promissorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:11)
Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:3)
Beatus vero Augustinus quod dicitur de sole et caeteris coelestibus luminaribus, nequaquam refellere audet, sed sibi incertum esse profitetur utrum videlicet quidam rectores spiritus illis insint, per quos etiam vivificentur, et (quod mirabile dictu videtur) dicit etiam se ignorare, utrum haec quoque pertineant ad societatem eorum quos nos Christiani angelos vel coelestes spiritus dicimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:1)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION