라틴어 문장 검색

Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P. #1109;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 12:1)
Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 32:1)
si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri uini cum pipere, uel quidlibet aliud quod calori mouendo est, ne umorem intus coire patiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 11:2)
Si lac intus coiit, aut passum aut coagulum aut cum aceto laser.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 23:2)
Neque uerendum est, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 47:5)
ACROCHORDONA uocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 51:2)
Si pituita eius in os coit, uomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:7)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:5)
ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinicienda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:2)
sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:7)
Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:3)
quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:5)
tum qua rupta uidebitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, quia quod uetus est, sutura non coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 3:1)
igitur, demissis eodem modo digitis, leuiter pertractanda uesica est, et discutienda, si qua coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:5)
nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION