라틴어 문장 검색

ego, homo censorius, vix satis honeste viderer seditiosum civem et in hominis consularis calamitate crudelem posse defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:2)
Consularem se [esse] hominem et censorium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:3)
C.D. 2.13 Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 23:2)
Hanc hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 2:3)
licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei, quamquam certo scio non, ut Flamininum, sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque, novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:2)
quocirca si sapientiam meam admirari soletis, quae utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 7:1)
quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικο`σ sis in iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1A 3:10)
nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen arripuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 20 1:2)
possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 12장 1:2)
nam duo isti sunt T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 3:4)
Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:1)
iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 2:4)
- quam centuriam fabrum et procum, ut censoriae tabulae loquuntur, audeo dicere, non fabrorum aut procorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:17)
quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:6)
ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia fuerit iratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION