라틴어 문장 검색

Hoc cognomentum postea familiae nostrae in nomen haesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 26:1)
sic Messala tuus, Aviene, dictus a cognomento Valerii Maximi qui, postquam Messanam urbem Siciliae nobilissimam cepit, Messala cognominatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 26:3)
Sed Scropha et Asina, quae viris non mediocribus cognomenta sunt, volo dicas unde contigerint, cum contumeliae quam honori propiora videantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 28:3)
Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est, quoniam princeps Corneliae gentis empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum, quasi pro sponsoribus praesens pignus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 29:3)
Ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae cognomentum dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:11)
quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui σκοτεινόσ perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
"Discordia dicor, cognomento Heresis;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1200)
ut Messala ait, cognomentum, et uocari coepit Seneca Grandio.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 17:5)
"post tempore parvo pugnastis pariter, Francus qua Cloio patentes Atrebatum terras pervaserat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 89)
"Chunus, Bellonotus, Neurus, Bastarna, Toringus, Bructerus, ulvosa vel quem Nicer alluit unda prorumpit Francus;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 136)
"Francus Germanum primum Belgamque secundum sternebat, Rhenumque, ferox Alamanne, bibebas Romani ripis et utroque superbus in agro vel civis vel victor eras."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 160)
tu Tuncrum et Vachalim, Visurgin, Albin, Francorum et penitissimas paludes intrares venerantibus Sygambris solis moribus inter arma tutus, tu Maeotida Caspiasque portas, tu fluxis equitata Bactra Parthis constans intrepidusque sic adires ut fastu posito tumentis aulae qui supra satrapas sedet tyrannus ructans semideum propinquitates lunatam tibi flecteret tiaram.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium56)
Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:2)
Anno incarnationis dominicae CCLXXXVI Diocletianus XXXIII ab Augusto imperator ab exercitu electus annis XX fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creauit imperii.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI.2)
Nam et antea fama ad eum Christianae religionis peruenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, uocabulo Bercta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION