라틴어 문장 검색

casus multis hic cognitus ac iam tritus et e medio fortunae ductus acervo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII5)
Tum in mediam camporum vastitatem eodem duce ductus exercitus, ut undique hosti exponeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 7:1)
Porticus aequali quamvis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota videtur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laevis donec in obscurum coni conduxit acumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:3)
sic igitur Veneris qui telis accipit ictus, sive puer membris muliebribus hunc iaculatur seu mulier toto iactans e corpore amorem, unde feritur, eo tendit gestitque coire t iacere umorem in corpus de corpore ductum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:7)
atque inde proverbium ductum, deos laneos pedes habere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:4)
Tum ille eodem ductu orandi reliqua contexuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 1:4)
Λοξίας cognominatur, ut ait Oenopides:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:1)
Delius cognominatur ἀπὸ τοῦ δῆλα καὶ φανερὰ πάντα ποιεῖν τῷ φωτὶ, quod inluminando omnia clara demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 32:1)
Id temporis hodieque λυκόφως cognominant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 37:2)
Apollinem Πατρῷον cognominaverunt, non propria gentis unius aut civitatis religione, sed ut auctorem progenerandarum omnium rerum, quod sol humoribus exiccatis ad progenerandum omnibus praebuit causam, ut ait Orpheus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 42:1)
Νόμιον ἀπόλλωνα cognominaverunt, non ex officio pastorali et fabula per quam fingitur Admeti regis pecora pavisse, sed quia sol pascit omnia quae terra progenerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 43:1)
Apollo Χρυσοκόμας cognominatur a fulgore radiorum, quas vocant comas aureas solis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:1)
Σμινθεὺς cognominatur, ὅτι ζέων θεῖ, quia fervens currit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 48:1)
praeterea barbata specie, senili quoque, uti Graeci eius quem βασσαρέα, item quem Βρισέα appellant, et ut in Campania Neapolitani celebrant Ἥβωνα cognominantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 9:2)
unde Bacchus Ἐνυάλιος cognominatur, quod est inter propria Martis nomina.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION