라틴어 문장 검색

si continget, etiam verae alicui rei cohaereat aut argumento, quod sit in causa, confirmetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 178:3)
ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
quae cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 237:3)
Sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, , placatur, rogatur, laudatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 238:1)
sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:2)
qui non modo ut sint ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes, ne commissura perluceat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 280:2)
nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 22:1)
at si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in diem servati fato senes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 131:1)
terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 138:2)
sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora his vincula quam nulla sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 277:3)
sed eorum facilior ratio est, non enim cohaerent aliis nec praecedentibus serviunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 320:1)
exordium sumunt cum clausula cum praecedentibus cohaereat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 320:2)
mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant paene puerilium crepitaculorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 323:2)
alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 231:4)
itaque durum id esse summus ille tractandorum artifex confitetur, sed ita legibus Sullae cohaerere statum civitatis adfirmat, ut iis solutis stare ipsa non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 86:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION