라틴어 문장 검색

Interim minime advertunt, licet hoc verum sit, posito quod flamma generetur, tamen posse impediri flammae generationem a tanta mole, quae illam comprimere et suffocare queat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:8)
Itaque videtur principium extinctionis fieri circa latera, ubi ab aere flamma comprimitur et male habetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:4)
quia scilicet aer fumum recipit, flammam (neque enim quispiam somniet aerem esse flammam accensam, cum sint corpora plane heterogenea) comprimit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:8)
neque enim flammae, ut liquores, statim commiscentur) maneat pyramidalis, an potius magis tendat ad formam globosam, cum nihil inveniatur quod eam destruat aut comprimat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:7)
ut cum vesica inflata comprimitur, sustinet illa compressionem nonnullam aeris, sed si major fuerit, non patitur aer, sed rumpitur vesica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:5)
Nec ineleganter se ostendit motus aeris compressi in sclopettis ludicris puerorum, cum alnum aut simile quiddam excavant, et infarciunt frusto alicujus radicis succulentae, vel similium, ad utrosque fines;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:7)
ac si ideo cederent aut se dilatarent corpora compressa, ne sequeretur penetratio dimensionum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:19)
Etenim in omni sive simplici protrusione sive volatu per aerem, non fit summotio aut latio localis, antequam partes corporis praeter-naturaliter patiantur et comprimantur ab impellente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:28)
Quamdiu enim repleta fuerint corpora illa spiritu agili, qui singulas eorum partes cujuscunque generis ipse ut dominus totius ordinat et cohibet, tamdiu non coeunt heterogenea propter fraenum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:2)
quemadmodum dictum est de sanguine et urinis, quae non solvuntur donec spiritus, qui partes earum commiscebat et cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:6)
nempe, non solum ut prohibeatur aditus aeris per exterius (de quo jam dictum est), verum etiam ut cohibeatur exitus spiritus corporis, super quod fit operatio per interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:2)
etiam in saporibus (neque enim idem sapor pyri immaturi, et ejusdem compressi ac subacti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:8)
Contende ut quae agis pro potestate tanquem regulis quibusdam cohibeantur, ut hominibus tanquam digito monstres quid illis sit expectandum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:20)
Quantum ad proceres, sunt illi certe cohibendi, et tanquam in iusta distantia a solio regali continendi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:2)
Hoc est ut numerus indigarum ad subditos extraneos cohibendos satis superque sufficiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION