라틴어 문장 검색

prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 650:1)
inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos ut eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 659:1)
circumvectusque classem cum monuisset praefectos navium ut vigilias nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra, ut consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 616:2)
quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata caede - neque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat - iram expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat equum non ira tantum, sed etiam gloria elatus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 266:1)
non fefellit Achaeos quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum adversus Lacedaemonios:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 282:1)
Acarnanes nuntiare iussi quae Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, adversus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 397:2)
cohortatus est milites ad bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 557:1)
verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio te in crimen populo ponat atque infamiam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 37)

SEARCH

MENU NAVIGATION