라틴어 문장 검색

brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:5)
Vindemiae tempore in grande uas coicienda sunt pira atque mala siluestria:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 5:5)
malum Punicum excauare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum * * coicere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:2)
itaque etiam in piperatum coicitur misceturque cum sale et pipere Est quid ex his edendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:7)
Demittendus homo in aquam calidam oleo mixtam, potui danda aqua quae comprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:37)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fouere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua uel papaueris cortices uel cucumeris siluestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:3)
Sternumenta uero uel albo ueratro uel struthio coiecto in nares excitantur, uel his mixtis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 10:1)
cornu bubuli combusti P. #1108 XII conteruntur, adiciturque inuicem uinum et id quod specialiter sil uocatur, et murteum, donec utriusque terni cyathi coiciantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 4:3)
Quin etiam siluestris papaueris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in uas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 5:1)
Aut croci, murrae, turis, singulorum P. #1108 I coiciuntur in passi eundem modum, eodemque modo decocuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 19:5)
Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:4)
Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 6:2)
Vbi uero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 18:1)
Ante omnia autem demitti specillum in fistulam conuenit, ut quo tendat et quam alte perueniat, scire possimus, simul etiam protinus umida an siccior sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 37:3)
idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION